- ADIABENE
- ADIABENEAssyriae regio. Suidas et Stephanus scribunt, hanc quoque Mesenen vocari, quod mediô locô inter Euphratem ac Tigrim sita sit, unde et Mesopotamia dicitur. Verum falluntur, uti postea docebimus in Mesene Est autem Adiabene Assyria, proprie sic dicta, regio scilicet circa Ninum. Plin. l. 5. c. 12. Ultra Armeniam Adiabene, Assyria ante dicta. Amm. Marcellin. l. 23. c. 6. Intra hunccircuitum Adiabena, Assyria priscis temporibus vocitata, In Hebraeorum libris Adiabene est Hadiiab. Graeci sic dictam putarunt, quod propter fluviorum amplitudinem et frequentiam fere esser ἀδιάβαιος. Sed hunc errorem Ammianus iam pridem correxit, Adiabenen dici monens a fluminibus Diava, et Adiava. Deva autem, vel si malis, Diava, Chaldaeis est lupus. Itaque flumen Diava idem, qui Graecis Lycus, et articulo praefrxo Hadiah est Lycia, sive Luvina regio. Populi vocantur Adiabeni Straboni, quem locum doctissimus Casaubon. praeterivit intactum. Is autem est, καλουν̑ται δὲ οἱ Α᾿διαβηνοὶ καὶ Σακκόποδες. In quem Vir maximus in Solinum ita scribit; Haud scio, quare sie dicti; nisi ist quoa suspicor. Graeci Α᾿διαβηνοὺς putârunt nomincri quafi τȏυ διαβκίνειν impotes, qui minime possunt crura divaricare ad ambulandum, haud secus ac si pedes amho intra saccum conditos haberent. Haec ille quidcm acute, ut soltet. Bochartus vero aliter; nempe mendose scribi putat pro Σαυρόποδες. Illi autem Hesyebio sunt A Α῾βρόποδες qui in fractô mollitiem animi prae se ferunt. Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.